Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 14




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 14


Jam vero vel invitum cogit Paulam generationem ex deceptione deducere, cum dicit: “Vereor autem, ne sicut serpens Evam decepit, corrupti sint sensus vestri a simplicitate, quæ est in Christo.” Sed certum est, Dominum quoque “venisse” ad ea, “quæ aberraverant.” Aberraverunt autem, non ab alto repetita origine in eam, quæ hic est, generationem (est enim generatio creatura Omnipotentis, qui nunquam ex melioribus ad deteriora deduxerit animam); sed ad eos, qui sensibus seu cogitationibus aberraverant, ad nos, inquam, venit Servator: qui quidem ex nostra in præceptis inobedientia corrupti sunt, dum nimis avide voluptatem persequeremur; cum utique protoplastus noster tempus prævenisset, et ante debitum tempus matrimonii gratiam appetiisset et aberrasset: quoniam “quicunque aspicit mulierem ad concupiscendum eam, jam mœchatus est eam,” ut qui voluntatis tempus non exspectaverit. Is ipse ergo erat Dominus, qui tunc quoque damnabat cupiditatem, quæ prævenit matrimonium. Cum ergo dicit Apostolus: “Induite novum hominem, qui secundum Deum creatur,” nobis dicit, qui ab Omnipotentis voluntate efficti sumus, sicut sumus efficti. “Veterem” autem dixit, non rescipiens ad generationem et regenerationem, sed ad vitam inobedientiæ et obedientiæ. “Pelliceas” autem “tunicas” existimat Cassianus esse corpora: in quo postea et eum, et qui idem cum eo sentiunt, aberrasse ostendemus, cum de ortu hominis, iis consequenter, quæ prius dicenda sunt, aggrediemur expositionem. “Quoniam, inquit, qui a terrenis reguntur, et generant, et generantur: Nostra autem conversatio est in cœlo, ex quo etiam Salvatorem exspectamus.” Recte ergo nos hæc quoque dicta esse scimus, quoniam ut hospites et advenæ essae peregrinantes debemus vitam instituere; qui uxorem habent, ut non habentes; qui possident, ut non possidentes; qui liberos procreant, ut mortales gignentes, ut relicturi possessiones, ut etiam sine uxore victuri, si opus sit; non cum immodico actione, et animo excelso.





Book III
Chapter 13


Book III
Chapter 15