Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 17




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 17


Sin autem malum est generatio, in malo blasphemi dicant fuisse Dominum qui fuit particeps generationis, in malo Virginem quæ genuit. Hei mihi! quot et quanta mala! Dei voluntatem maledictis incessunt, et mysterium creationis, dum invehuntur in generationem. Et hinc “Docesin” fingit Cassianus; hinc etiam Marcioni, et Valentino quoque est corpus animale; quoniam homo, inquiunt, operam dans veneri, “assimilatus est jumentis.” Atqui profecto, cum libidine vere insaniens, aliena inire voluerit, tunc revera, qui talis est, efferatur: “Equi in feminas furentes facti sunt, unusquisque hinniebat ad uxorem proximi sui.” Quod si dicat serpentem, a brutis animantibus accepta consilii sui ratione, Adamo persuasisse ut cum Eva coire consentiret, tanquam alioqui, ut quidam existimant, protoplasti hac natura usuri non fuissent: rursus vituperatur creatio, ut quæ rationis expertium animantium natura homines fecerit imbecilliores, quorum exempla consecuti sunt, qui a Deo primi formati fuere. Sin autem natura quidem eos sicut bruta deduxit ad filiorum procreationem; moti autem sunt citius quam oportuit, fraude inducti, cum adhuc essent juvenes; justum quidem est Dei judicium in eos qui non exspectarunt ejus voluntatem: sancta est autem generatio, per quam mundus consistit, per quam essentiæ, per quam naturæ, per quam angeli, per quam potestates, per quam animæ, per quam præcepta, per quam lex, per quam Evangelium, per quam Dei cognitio. “Et omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni; et fenum quidem exsiccatur, flos autem decidit, sed verbum Domini manet,” quod unxit animam et uniit spiritui. Quomodo autem, quæ est in Ecclesia nostra, œconomia ad finem perduci potuisset absque corpore, cum etiam ipse, qui est caput Ecclesiæ, in carne quidem informis et specie carens vitam transiit, ut doceret nos respicere ad naturam divinæ causæ informem et incorpoream? “Arbor enim vitæ,” inquit propheta, “est in bono desiderio,” docens bona et munda desideria, quæ sunt in Domino vivente. Jam vero volunt viri cum uxore in matrimonio consuetudinem, quæ dicta est “cognitio,” esse peccatum: eam quippe indicari ex esu “ligni boni et mali,” per significationem hujus vocabuli “cognovit,” quæ mandati transgressionem notat. Si autem hoc ita est, veritatis quoque cognitio, est esus ligni vitæ. Potest ergo honestum ac moderatum matrimonium illius quoque ligni esse particeps. Nobis autem prius dictum est, quod licet bene et male uti matrimonio; et hoc est lignum “cognitionis,” si non transgrediamur leges matrimonii. Quid vero? annon Servator noster, sicut animam, ita etiam corpus cumvit ab affectionibus? Neque vero si esset caro inimica animæ, inimicam per sanitatis restitutionem adversus ipsam muniisset. “Hoc autem dico, fratres, quod caro et sangnis regnum Dei non possunt possidere, neque corruptio possidet incorruptionem.” Peccatun enim, cum sit “corruptio,” non potest habere societatem cum incorruptione,” quæ est justitia. “Adeo stulti,” inquit, “estis? cure spiritu cœperitis, nunc carne consummamini.”





Book III
Chapter 16


Book III
Chapter 18