Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 15




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 15


Et rursus cum dicit: “Bonum est homini uxorem non tangere, sed propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat”; id veluti exponens, rursus dicit: “Ne vos tentet Satanas.” Non enim iis, qui continenter utuntur matrimonio propter solam liberorum procreationem, dicit, “propter intemperantiam”; sed iis, qui finem liberorum procreationis cupiunt transilire: ne, cum nimium annuerit noster adversarius, excitet appetitionem ad alienas voluptates. Fortasse autem quoniam iis, qui juste vivunt, resistit propter æmulationem, et adversus eos contendit, volens eos ad suos ordines traducere, per laboriosam continentiam eis vult præbere occasionem. Merito ergo dicit: “Melius est matrimonio jungi quam uri,” ut “vir reddat debitum uxori, et uxor viro, et ne frustrentur invicem” hoc divino ad generationem dato auxilio. “Qui autem, inquiunt, non oderit patrem, vel matrem, vel uxorem, vel filios, non potest meus esse discipulus.” Non jubet odisse proprium genus: “Honora” enim, inquit, “patrem et matrem, ut tibi bene sit”: sed ne abducaris, inquit, per appetitiones a ratione alienas, sed neque civilibus moribus conformis fias. Domus enim constat ex genere, civitates autem ex domibus; quemadmodum Paulus quoque eos, qui occupantur in matrimonio, “mundo dixit placere.” Rursus dicit Dominus: “Qui uxorem duxit, ne expellat; et qui non duxit, ne ducat”; qui ex proposito castitatis professus est uxorem non ducere maneat cælebs. Utrisque ergo idem Dominus per prophetam Isaiam convenientes dat promissiones sic dicens: “Ne dicat eunuchus: Sum lignum aridum”; hæc enim dicit Dominus eunuchis: “Si custodieritis sabbata mea, et feceritis quæcunque præcipio, dabo vobis locum meliorem filiis et filiabus.” Non sola enim justificat castitas, sed nec sabbatum eunuchi, nisi fecerit mandata. Infert autem iis, qui uxorem duxerunt, et dicit: “Electi mei non laborabunt in vanum, neque procreabunt filios in exsecrationem, quia semen est benedictum a Domino.” Ei enim, qui secundum Logon filios procreavit et educavit, et erudivit in Domino, sicut etiam ei, qui genuit per veram catechesim et institutionem, merces quædam est proposita, sicut etiam electo semini. Alii autem “exsecrationem” accipiunt esse ipsam liberorum procreationem, et non intelligunt adversus illos ipsos ea dicere Scripturam. Qui enim sunt revera electi Domini, non dogmata decernunt, nec filios progignunt, qui sunt ad exsecrationem, et hæreses. Eunuchus ergo, non qui per vim excisas habet partes, sed nec qui cælebs est, dictus est, sed qui non gignit veritatem. Lignum hic prius erat aridum; si autem Logo obedierit, et sabbata custodieri, per abstinentiam a peccatis, et fecerit mandata erit honorabilior iis, qui absque recta vitæ institutione solo sermone erudiuntur. “Filioli, modicum adhuc sum vobiscum,” inquit Magister. Quare Paulus quoque scribens ad Galatas, dicit: “Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur in vobis Christus.” Rursus ad Corinthios scribens: “Si enim decies mille pædagogos,” inquit, “habeatis in Christo, sed non multos patres. In Christo enim per Evangelium ego vos genui.” Propterea “non ingrediatur eunuchus in Ecclesiam Dei,” qui est sterilis, et non fert fructum, nec vitæ institutione, nec sermone. Sed “qui se” quidem “castrarunt” ab omni peccato “propter regnum cœlorum,” ii sunt beati, qui a mundo jejunant.





Book III
Chapter 14


Book III
Chapter 16