Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 18




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 18


Justitiam ergo et salutis harmoniam, quæ est veneranda firmaque, alii quidem, ut ostendimus, nimium intenderunt, blaspheme ac maledice cum quavis impietate suscipientes continentiam; cum pie liceret castitatem, quæ secundum sanam regulam instituitur, eligere; gratias quidem agendo propter datam ipsis gratiam, non habendo autem odio creaturam, neque eos aspernando, qui juncti sunt matrimonio; est enim creatus mundus, creata est etiam castitas; ambo autem agant gratias in iis, in quibus sunt collocati, si modo ea quoque norunt, in quibus sunt collocati. Alii autem effrenati se petulanter et insolenter gesserunt, revera “effecti equi in feminas insanientes, et ad proximorum suorum uxores hinnientes”; ut qui et ipsi contineri non possint, et proximis suis persuadeant ut dent operam voluptati; infeliciter illas audientes Scripturas: “Quæ tibi obtigit, partem pone nobiscum, crumenam autem unam possideamus communem, et unum fiat nobis marsupium.” Propter eos idem propheta dicit, nobis consulens: “Ne ambulaveris in via cum ipsis, declina pedem tuum a semitis eorum. Non enim injuste tenduntur retia pennatis. Ipsi enim, cum sint sanguinum participes, thesauros malorum sibi recondunt”; hoc est, sibi affectantes immunditiam, et proximos similia docentes, bellatores, percussores caudis suis, ait propheta, quas quidem Græci κερκους appellant. Fuerint autem ii, quos significat prophetia, libidinosi intemperantes, qui sunt caudis suis pugnaces, tenebrarum “iræque filii,” cæde polluti, manus sibi afferentes, et homicidæ propinquorum. “Expurgate ergo vetus fermentum, ut sitis novo conspersio,” nobis exclamat Apostolus. Et rursus, propter quosdam ejusmodi homines indignans, præcipit, “Ne conversari quidem, si quis frater nominetur vel fornicator, vel avarus, vel idololatra, vel maledicus, vel ebriosus, vel raptor; cum eo, qui est talis, ne una quidem comedere. Ego enim per legem legi mortuus sum,” inquit; “ut Deo vivam, cum Christo sum crucifixus; vivo autem non amplius ego,” ut vivebam per cupiditates; “vivit autem in me Christus,” caste et beate per obedientiam præceptorum. Quare tunc quidem in carne vivebam carnaliter: “quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei.”—“In viam gentium ne abieritis, et ne ingrediamini in urbem Samaritanorum,” a contraria vitæ institutione nos dehortans dicit Dominus; quoniam “Iniquorum virorum mala est conversatio; et hæ sunt viæ omnium, qui ea, quæ sunt iniqua, efficiunt.”—“Væ homini illi,” inquit Dominus; “bonum esset ei, si non natus esset, quam ut unum ex electis meis scandalizaret. Melius esset, ut ei mola circumponeretur, et in mari demergeretur, quam ut unum ex meis perverteret. Nomen enim Dei blasphematur propter ipsos.” Unde præclare Apostolus: “Scripsi,” inquit, “vobis in epistola, non conversari cure fornicatoribus,” usque ad illud: “Corpus autem non fornicationi, sed Domino, et Dominus corpori.” Et quod matrimonium non dicat fornicationem, ostendit eo, quod subjungit: “An nescitis, quod qui adhæret meretrici, unum est corpus?” An meretricem quis dicet virginem, priusquam nubat? “Et ne fraudetis,” inquit, “vos invicem, nisi ex consensu ad tempus”: per dictionem, “fraudetis,” ostendens matrimonii debitum esse liberorum procreationem: quod quidem in iis, quæ præcedunt, ostendit, dicens: “Mulieri vir debitum reddat; similiter autem mulier quoque viro”; post quam exsolutionem, in domo custodienda, et in ea quæ est in Christo fide, adjutrix est. Et adhuc apertius, dicens: “Iis, qui sunt juncti matrimonio, præcipio, inquit, non ego, sed Dominus, uxorem a viro non separari; sin autem separata fuerit, maneat innupta, vel viro reconcilietur; et virum uxorem non dimittere. Reliquis autem dico ego, non Dominus: Si quis frater,” usque ad illud: “Nunc autem sancta est.” Quid autem ad hæc dicunt, qui in legem invehuntur, et in matrimonium, quasi sit solum a lege concessum, non autem etiam in Novo Testamento? Quid ad has leges latas possunt dicere, qui sationem abhorrent et generationem? cum “episcopum” quoque, “qui domui recte præsit,” Ecclesiæ ducem constituat; domum autem Dominicam “unius mulieris” constituat conjugium. “Omnia” ergo dicit esse “munda mundis; pollutis autem et infidelibus nihil est mundum, sed polluta est eorum et mens, et conscientia.” De ea autem voluptate, quæ est præter regulam: “Ne erretis,” inquit; “nec fornicatores, nec idololatræ, nec adulteri, nec molles, nec masculorum concubitores, neque avari, neque fures, neque ebriosi, neque maledici, nec raptores, regnum Dei possidebunt; et nos quidem abluti sumus,” qui in his eramus; qui autem in hanc tingunt intemperantiam, ex temperantia in fornicationem baptizant, voluptatibus et affectibus esse indulgendum decernentes, incontinentes ex moderatis fieri docentes, et in spe sua membrorum suorum impudentiæ affixi; ut a regno Dei abdicentur, non autem ut inscribantur, qui ad eos ventitant, efficientes; sub falso nominatæ cognitionis titulo, eam, quæ ad exteriores ducit tenebras, viam ingredientes. “Quod reliquum est, fratres, quæcunque vera, quæcunque honesta, quæcunque justa, quæcunque casta, quæcunque amabilia, quæcunque bonæ famæ; si qua virtus, et si qua laus, ea considerate; quæ et didicistis; quæ etiam accepistis et audiistis et vidistis in me, ea facite; et Deus pacis erit vobiscum.” Et Petrus similia dicit in Epistola: “Ut fides vestra et spes sit in Deum, cum animas vestras castas effeceritis in obedientia veritatis”; quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus desideriis, quæ fuerunt in ignorantia; sed secundum eum, qui vocavit vos, sanctum, et ipsi sancti sitis in omni conversatione. Quoniam scriptum est: “Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.” Verumtamen quæ adversus eos, qui cognitionem falso nomine simulant, necessario suscepta est a nobis disputatio; nos longius, quam par sit, abduxit, et orationem effecit prolixiorem. Unde tertius quoque liber Stromateus eorum, quæ sunt de vera philosophia, commentariorum, hunc finem habeat.





Book III
Chapter 17


Book IV
Chapter 1