Clement of Alexandria The Stromata Book III Chapter 9 Table of Contents Catalogue of Titles Logos Virtual Library Catalogue |
The Stromata Translated by William Wilson Book III Chapter 9 Qui autem Dei creaturæ resistunt per speciosam illam continentiam, illa quoque dicunt, quæ ad Salomen dicta sunt, quorum prius meminimus: habentur autem, ut existimo, in Evangelio secundum Ægyptios. Aiunt enim ipsum dixisse Servatorem: “Veni ad dissolvendum opera feminæ”; feminæ quidem, cupiditatis; opera autem generationem et interitum. Quid ergo dixerint? Desiit hæc administratio? Non dixerint: manet enim mundus in eadem œconomia. Sed non falsum dixit Dominus; revera enim opera dissolvit cupiditatis, avaritiam, contentionem, gloriæ cupiditatem, mulierum insanum amorem, pædicatum, ingluviem, luxum et profusionem, et quæ sunt his similia. Horum autem ortus, est animæ interitus: siquidem “delictis mortui” efficimur. Ea veto femina est intemperantia. Ortum autem et interitum creaturarum propter ipsorum naturas fieri necesse est, usque ad perfectam distinctionem et restitutionem electionis, per quam, quæ etiam sunt mundo permistæ et confusæ substantiæ, proprietati suæ restituuntur. Unde merito cum de consummatione Logos locutus fuerat, ait Salome: “Quousque morientur homines?” Hominem autem vocat Scriptura dupliciter: et eum, qui apparet, et animam; et eum rursus, qui servatur, et eum qui non. Mors autem animæ dicitur peccatum. Quare caute et considerate respondet Dominus: “Quoadusque pepererint mulieres,” hoc est quandiu operabuntur cupiditates. “Et ideo quemadmodum per unum hominem peccatum ingressum est in mundum, per peccatum quoque mors ad omnes homines pervasit, quatenus omnes peccaverunt; et regnavit mors ab Adam usque ad Moysen,” inquit Apostolus: naturali autem divinæ œconomiæ necessitate mors sequitur generationem: et corporis et animæ conjunctionem consequitur eorum dissolutio. Si est autem propter doctrinam et agnitionem generatio, restitutionis causa erit dissolutio. Quomodo autem existimatur mulier causa mortis, propterea quod pariat: ita etiam dicetur dux vitæ propter eamdem causam. Proinde quæ prior inchoavit transgressionem, Vita est appellata, propter causam successionis: et eorum, qui generantur, et qui peccant, tam justorum quam injustorum, mater est, unoquoque nostrum seipsum justificante, vel contra inobedientem constituente. Unde non ego quidem arbitror Apostolum abhorrere vitam, quæ est in carne, cum dicit: “Sed in omni fiducia, ut semper, nunc quoque Christus magnificabitur in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. Mihi enim vivere Christus et mori lucrum. Si autem vivere in carne, et hoc quoque mihi fructus operis, quid eligam nescio, et coarctor ex duobus, cupiens resolvi, et esse cum Christo: multo enim melius: manere autem in carne, est magis necessarium propter vos.” Per hæc enim, ut puto, aperte ostendit, exitus quidem e corpore perfectionem, esse in Dei dilectionem: ejus autem præsentiæ in carne, ex grato animo profectam tolerantiam, propter eos, qui salute indigent. Quid vero? non etiam ea, quæ deinceps sequuntur, ex iis, quæ dicta sunt ad Salomen, subjungunt ii, qui quidvis potius quam quæ est ex veritate, evangelicam regulam sunt secuti? Cum ea enim dixisset: “Recte ergo feci, quæ non peperi”: scilicet, quod generatio non esset ut oportet assumpta; excipit Dominus, dicens: “Omni herba vescere, ea autem, quæ habet amaritudinem, ne yescaris.” Per hæc enim significat, esse in nostra potestate, et non esse necessarium ex prohibitione præcepti, vel continentiam, vel etiam matrimonium; et quod matrimonium creationi aliquid affert auxilii, præterea explicans. Ne quis ergo eum deliquisse existimet, qui secundum Logon matrimonium inierit, nisi existimet amaram esse filiorum educationem: contra tamen, permultis videtur esse molestissimum liberis carere. Neque amara cuiquam videatur liberorum procreatio, eo quod negotiis implicatos a divinis abstrahat. Est enim, qui vitam solitariam facile ferre non valens, expetit matrimonium: quandoquidem res grata, qua quis temperanter fruitur, et innoxia: et unusquisque nostrum eatenus sui dominus est, ut eligat, an velit liberos procreare. Intelligo autem, quod aliqui quidem, qui prætextu matrimonii difficultatum ab eo abstinuerunt, non convenienter sanctæ cognitioni ad inhumanitatem et odium hominum defluxerunt; et perit apud ipsos charitas; alii autem matrimonio ligati, et luxui ac voluptatibus dediti, lege quodammodo eos comitante, fuerunt, ut ait Propheta, “assimilati jumentis.”
|