Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 10




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 10


Quinam sunt autem illi “duo et tres, qui congregantur in nomine Domini, in” quorum “medio” est Dominus? annon virum et mulierem et filium tres dicit, quoniam mulier cum viro per Deum conjungitur? Quod si accinctus quis esse velit et expeditus, non volens procreare liberos, propter eam, quæ est in procreandis liberis, molestiam et occupationem, “maneat,” inquit Apostolus, absque uxore “ut ego.” Quiam veto effatum Domini exponunt, ac si dixisset, cum pluribus quidem esse Creatorem ac præsidem generationis Deum; cum uno autem, nempe electo, Servatorem, qui alterius, boni scilicet, Dei Filius sit. Hoc autem non ita habet: sed est quidem etiam cum iis, qui honeste ac moderate in matrimonio versati sunt, et liberos susceperunt, Deus per Filium: est autem etiam cum eo, qui secundum Logon, seu rationem, fuit continens, idem Deus. Fuerint autem aliter quoque tres quidem, ira, cupiditas, et ratio: caro autem at anima et spiritus, alia ratione. Forte autem et vocationem et electionem secundam, et tertium genus, quod in primo honore collocatur, innuit trias prius dicta: cum quibus est, quæ omnia considerat, Dei potestas, absque divisione cadens in divisionem. Qui ergo animæ naturalibus, ita ut oportet, utitur operationibus, desiderat quidem ea, quæ sunt convenientia, odio autem habet ea, quæ lædunt, sicut jubent mandata: “Benedices” enim, inquit, “benedicenti, et maledices maledicenti.” Quando autem his, ira scilicet et cupiditate, superior factus, et creaturæ amore vere affectus propter eum, qui est Deus et effector omnium, gnostice vitam instituerit, et Salvatori similis evadens, facilem temperantiæ habitum acquisiverit, et cognitionem, fidem, ac dilectionem conjunxerit, simplici hac in parte judicio utens, et vere spiritalis factus, nec earum quæ ex ira et cupiditate procedunt, cogitationum omnino capax, ad Domini imaginem ab ipso artifice efficitur homo perfectus, is sane dignus jam est, qui frater a Domino nominetur, is simul est amicus et filius. Sic ergo “duo et tres” in eodem “congregantur,” nempe in homine gnostico. Poterit etiam multorum quoque concordia ex tribus æstimata, cum quibus est Dominus, significare unam Ecclesiam, unum hominem, genus unum. Annon cum uno quidem Judæo erat Dominus, cum legem tulit: at prophetans, et Jeremiam mittens Babylonem, quinetiam cos qui erant ex gentibus vocans per prophetiam, congregavit duos populos: tertius autem est unus, qui ex duobus “creatur in novum hominem, quo inambulat et inhabitat” in ipsa Ecclesia? Et lex simul et prophetæ, una cum Evangelio, in nomine Christi congregantur in unam cognitionem. Qui ergo propter odium uxorem non ducunt, vel propter concupiscentiam carne indifferenter abutuntur, non sunt in numero illorum qui servantur, cum quibus est Dominus.





Book III
Chapter 9


Book III
Chapter 11