Clement of Alexandria The Stromata Book III Chapter 13 Table of Contents Catalogue of Titles Logos Virtual Library Catalogue |
The Stromata Translated by William Wilson Book III Chapter 13 Talibus argumentis utitur quoque Julius Cassianus, qui fixit princeps sectæ Docetarum. In opere certe De continentia, vel De castitate, his verbis dicit: “Nec dicat aliquis, quod quoniam talia habemus membra, ut aliter figurata sit femina, aliter veto masculus: illa quidem ad suscipiendum, hic veto ad seminandum, concessam esse a Deo consuetudinem. Si enim a Deo, ad quem tendimus, esset hæc constitutio, non beatos dixisset esse eunuchos; neque propheta dixisset, eos ‘non esse arborem infrugiferam’; transferens ab arbore ad hominem, qui sua sponte et ex instituto se castrat tali cogitatione.” Et pro impia opinione adhuc decertans, subjungit: “Quomodo autem non jure quis reprehenderit Servatorem, si nos transformavit, et ab errore liberavit, et a conjunctione membrorum, et additamentorum, et pudendorum?” in hoc eadem decernens cum Tatiano: hic autem prodiit ex schola Valentini. Propterea dicit Cassianus: “Cum interrogaret Salome, quando cognoscentur, ea, de quibus interrogabat, ait Dominus: Quando pudoris indumentum conculcaveritis, et quando duo facta fuerint unum, et masculum cum femina, nec masculum nec femineum.” Primum quidem, in nobis traditis quatuor Evangeliis non habemus hoc dictum, sed in eo, quod est secundum Ægyptios. Deinde mihi videtur ignorare, iram quidem, masculam appetitionem; feminam vero, significare cupiditatem: quorum operationem pœnitentia et pudor consequuntur. Cum quis ergo neque iræ neque cupiditati obsequens, quæ quidem et consuetudine et mala educatione auctæ, obumbrant et contegunt rationem, sed quæ ex iis proficiscitur exuens caliginem, et pudore affectus ex pœnitentia, spiritum et animam unierit in obedientia Logi seu rationis; tunc, ut ait Paulus, “non inest in nobis nec masculus, nec femina.” Recedens enim anima ab ea figura, qua discernitur masculus et femina, traducitur ad unionem, cum ea nutrum sit. Existimat autem hic vir præclarus plus, quam par sit, Platonice, animam, cum sit ab initio divina, cupiditate effeminatam, huc venire ad generationem et interitum.
|