Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 12




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 12


Quod autem “ex consensu ad tempus orationi vacat” conjugium, doctrina est continentiæ. Adjecit enim illud quidem, “ex consensu,” ne quis dissolveret matrimonium; “ad tempus autem,” ne, dum ex necessitate exercet continentiam is, qui uxorem duxerit, labatur in peccatum, et dum suo conjugio parcit, alienum concupiscat. Qua ratione eum, qui se indecore gerere existimat, quod virginem alat, recte cam dicit esse nuptum darurum. Verum unusquisque, tam is qui castitatem, delegit, quam is qui propter liberorum procreationem seipsum conjunxit matrimonio, in suo proposito firmiter debet perseverare, nec in deterius deflectere. Si enim vitæ suæ institutum augere ac intendere poterit, majorem sibi apud Deum acquirit dignitatem, propter puram et ex ratione profectam continentiam. Si autem eam, quam elegit, regulam superaverit, in majorem deinde ad spem gloriam recidet. Habet enim sicut castitas, ira etiam matrimonium propria munera et ministeria, quæ ad Dominum pertinent, filiorum, inquam, curam gerere et uxoris. Quod enim honeste causatur is, qui est in matrimonio perfectus, est conjugii necessitudo, ut qui omnium curam ac providentiam in domo communi ostenderit. Ac proinde “episcopos,” inquit, oportet constitui, qui ex domo propria toti quoque Ecclesiæ præesse sint meditati. “Unusquisque” ergo, “in quo vocatus est” opere ministerium peragat, ut liber in Christo fiat, et debitam ministerio suo mercedem accipiat. Et rursus de lege disserens, utens allegoria: “Nam quæ sub viro est mulier,” inquit, “viventi viro alligata est lege,” et quæ sequuntur. Et rursus: “Mulier est alligata, quandiu vivit vir ejus; sin autem mortuus fuerit, libera est ut nubat, modo in Domino. Beata est autem si sic permanserit, mea quidem sententia.” Sed in priore quidem particula, “mortificati estis,” inquit, “legi,” non matrimonio, “ut efficiamini vos alteri, qui excitatus est ex mortuis,” sponsa et Ecclesia; quam castam esse oportet, et ab iis quæ suntt intus, cogitationibus, quæ sunt contrariæ veritati; et ab iis, qui tentant extrinsecus, hoc est ab iis, qui sectantur hæreses, et persuadent vobis fornicari ab uno viro, nempe omnipotenti Deo: “Ne sicut setpens decepit Evam,” quæ “vita” dicitur, nos quoque inducti callidis hæresium illecebris, transgrediamur mandata. Secunda autem particula statuit monogamiam: non enim, ut quidam existimarunt, mulieris cum viro alligationem, carnis cum corruptelâ connexionem, significari putandum est; impiorum enim hominum, qui matrimonii inventionem diabolo aperte tribuunt, opinionem reprehendit, unde in periculum venit legislator ne incessatur maledictis. Tatianum arbitror Syrum talia audere dogmata tradere. His verbis quidem certe scribit in libro De perfectione secundum Servatorem: Consensum quidem conjungit orationi: communio autem corruptelæ, interitus solvit interpellationem. Admodum certe circumspecte arcet per concessionem. Nam cum rursus permisit “simul convenire propter Satanam et intemperantiam,” pronuntiavit eum, qui est obtemperaturus, “serviturum duobus dominis”: per consensum quidem, Deo; per dissensionem autem, intemperantiæ et fornicationi et diabolo. Hæc autem dicit, Apostolum exponens. Sophistice autem eludit veritatem, per verum, falsum confirmans: intemperantiam enim et fornicationem, diabolica vitia et affectiones nos quoque confitemur; intercedit autem moderati matrimonii consensio, quæ tum ad precationem continenter deducit, tum ad procreandos liberos cum honestate conciliat. “Cognitio” quidem certe a Scriptura dictum est tempus liberorum procreationis, cum dixit: “Cognovit autem Adam Evam uxorem suam; et concepit, et peperit filium, et nominavit nomen ejus Seth: Suscitavit enim mihi Deus aliud semen pro Abel.” Vides, quemnam maledictis incessant, qui honestam ac moderatam incessunt seminationem, et diabolo attribuunt generationem. Non enim simpliciter Deum dixit, qui articuli præmissione, nempe ο Θεος dicens, significavit eum, qui est omnipotens. Quod ab Apostolo autem subjungitur: “Et rursus simul convenite propter Satanam,” in eum finem dicitur, ut occasionem tollat ad alias declinandi cupiditates. Non enim penitus repellit naturæ appetitiones, qui fit ad tempus, consensus: per quem rursus inducit Apostolus conjugationem matrimonii, non ad intemperantiam et fornicationem et opus diaboli, sed ne subjugetur intemperantiæ, fornicationi, et diabolo. Distinguit autem veterem quoque hominem et novum Tatianus, sed non ut dicimus, “Veterem” quidem “virum,” legem; “novum” autem, Evangelium. Assentimur ei nos quoque, sed non eo modo, quo vult ille, dissolvens legem ut alterius Dei: sed idem vir et Dominus, dum vetera renovat, non amplius concedit polygamiam (nam hanc quidem expetebat Deus, quando oportebat homines augeri et multiplicari), sed monogamiam introducit propter liberorum procreationem et domus curam, ad quam data est mulier adjutrix: et si cui Apostolus propter intemperantiam et ustionem, veniam secundi concedit matrimonii; nam hic quoque non peccat quidem ex Testamento (non est enim a lege prohibitus), non implet autem summam illam vitæ perfectionem, quæ agitur ex Evangelio. Gloriam autem sibi acquirit cœlestem, qui apud se manserit, eam, quæ est morte dissoluta, impollutam servans conjunctionem, et grato ac lubente animo paret œconomiæ, per quam effectum est, ut divelli non possit a Domini ministerio. Sed nec eum, qui ex conjugali surgit cubili, similiter ut olim, tingi nunc quoque jubet divina per Dominum providentia: non enim necessario a liberorum abducit procreatione, qui credentes per unum baptismum ad consuetudinem omni ex parte perfectam abluit, Dominus, qui etiam multa Moysis baptismata per unum comprehendit baptismum. Proinde lex, ut per carnalem generationem nostram prædiceret regenerationem, genitali seminis facultati baptismum olim adhibuit, non vero quod ab hominis generatione abhorreret. Quod enim apparet homo generatus, hoc valet seminis dejectio. Non sunt ergo multi coitus genitales, sed matricis susceptio fatetur generationem, cum in naturæ officina semen formatur in fetum. Quomodo autem vetus quidem est solum matrimonium et legis inventum, alienum autem est, quod est ex Domino, matrimonium, cum idem Deus servetur a nobis? “Non” enim “quod Deus conjunxit, homo” jure “dissolverit”; multo autem magis quæ jussit Pater, servabit quoque Filius. Si autem idem simul est et legislator et evangelista, nunquam ipse secum pugnat. Vivit enim lex, cum sit spiritalis, et gnostice intelligatur: nos autem “mortui” sumus “legi per corpus Christi, ut gigneremur alteri, qui resurrrexit ex mortuis,” qui prædictus fuit a lege, “ut Deo fructificaremus.” Quare “lex quidem est sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.” Mortui ergo sumus legi, hoc est, peccato, quod a lege significatur, quod ostendit, non autem generat lex, per jussionem eorum quæ sunt facienda, et prohibitionem eorum quæ non facienda; reprehendens subjectum peccatum, “ut appareat peccatum.” Si autem peccatum est matrimonium, quod secundum legem initur, nescio quomodo quis dicet se Deum nosse, dicens Dei jussum esse peccatum. Quod si “lex sancta” est, sanctum est matrimonium. Mysterium ergo hoc ad Christum et Ecclesiam ducit Apostolus: quemadmodum “quod ex carne generatur, caro est; ita quod ex spiritu, spiritus,” non solum in pariendo, sed etiam in discendo. Jam “sancti sunt filii,” Deo gratæ oblectationes verborum Dominicorum, quæ desponderunt animam. Sunt ergo separata fornicatio et matrimonium, quoniam a Deo longe abest diabolus. “Et vos ergo mortui estis legi per corpus Christi, ut vos gigneremini alteri, qui surrexit a mortuis.” Simul autem proxime exauditur, si fueritis obedientes: quamdoquidem etiam ex veritate legis eidem Domino obedimus, qui præcipit eminus. Nunquid autem de ejusmodi hominibus merito aperte “dicit Spiritus, quod in posterioribus temporibus deficient quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis dæmoniorum, in hypocrisi falsiloquorum, cauteriatam habentium conscientiam, et prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad participationem cum gratiarum actione fidelibus, et qui agnoverunt veritatem, quod omnis creatura Dei bona est, et nihil est rejiciendum quod sumitur cum gratiarum actione. Sanctificatur enim per verbum Dei et orationem?” Omnino igitur non est prohibendum jungi matrimonio, neque carnibus vesci, aut vinum bibere. Scriptum est enim: “Bonum est carnem non comedere, nec vinum bibere, si quis comedat per offendiculum.” Et: “Bonum est manere sicut ego.” Sed et qui utitur, “cum gratiarum actione,” et qui rursus non utitur, ipse quoque “cum gratiarum actione,” et cum moderata ac temperanti vivat perceptione, logo seu rationi convenienter. Et, ut in summa dicam, omnes Apostoli epistolæ, quæ moderationem docent et continentiam, cum et de matrimonio, et de liberorum procreatione, et de domus administratione innumerabilia præcepta contineant, nusquam honesrum moderatumque matrimonium prohibuerunt aut abrogarunt: sed legis cum Evangelio servantes convenientiam, utrumque admittunt: et eum, qui deo agendo gratias, moderate utitur matrimonio; et eum, qui, ut vult Dominus, vivit in castitate, quemadmodum “vocatus est unusquisque” inoffense et perfecte eligens. “Et erat tetra Jacob laudata supra omnem terram,” inquit propheta, ipse vas spiritus gloria afficiens. Insectatur autem aliquis generationem, in eam dicens interitum cadere, eamque perire: et detorquet aliquis ad filiorum procreationem illud dictum Servatoris: “Non oportere in terra thesauros recondere, ubi tinea et ærugo demolitur”; nec erubescit his addere ea, quæ dicit propheta: “Omnes vos sicut vestimentum veterascetis, et tinea vos exedet.” Sed neque nos contradicimus Scripturæ, neque in nostra corpora cadere interitum, eaque esse fluxa, negamus. Fortasse autem iis, quos ibi alloquitur propheta, ut peccatoribus, prædicit interitum. Servator autem de liberorum procreatione nil dixit, sed ad impertiendum ac communicandum cos hortatur, qui solum opibus abundare, egentibus autem nolebant opem ferre. Quamobrem dicit: “Operamini non cibum, qui perit; sed eum, qui manet in vitam æternam.” Similiter autem afferunt etiam illud dictum de resurrectione mortuorum: “Filii illius sæculi nec nubunt, nec nubuntur.” Sed hanc interrogationem et eos qui interrogant, si quis consideraverit, inveniet Dominum non reprobare matrimonium, sed remedium afferre exspectationi carnalis cupiditatis in resurrectione. Illud autem, “filiis hujus sæculi,” non dixit ad distinctionem alicujus alius sæculi, sed perinde ac si diceret: Qui in hoc nati sunt sæculo, cum per generationem sint filii, et gignunt et gignuntur; quoniam non absque generatione hanc quis vitam prætergreditur: sed hæc generatio, quæ similem suscipit interitum, non amplius competit ei qui ab hac vita est separatus. “Unus est ergo Pater noster, qui est in cœlis”: sed is ipse quoque Pater est omnium per creationem. “Ne vocaveritis ergo, inquit, vobis patrem super terram.” Quasi diceret: Ne existimetis eum, qui carnali vos sevit satu, auctorem et causam vestræ essentiaæ, sed adjuvantem causam generationis, vel ministrum potius. Sic ergo nos rursus conversos vult effici ut pueros, eum, qui vere Pater est, agnoscentes, regeneratos per aquam, cum hæc sit alia satio in creatione. At, inquit, “Qui est cælebs, curat quæ sunt Domini; qui autem duxit uxorem, quomodo placebit uxori.” Quid vero? annon licet etiam eis, qui secundum Deum placent uxori, Deo gratias agere? Annon permittitur etiam ei, qui uxorem duxit, una cum conjugio etiam esse sollicitum de iis quæ sunt Domini? Sed quemadmodum “quæ non nupsit, sollicita est de iis, quæ sunt Domini, ut sit sancta corpore et spiritu”: ita etiam quæ nupsit, et de iis, quæ sunt mariti, et de iis, quæ sunt Domini, est in Domino sollicita, ut sit sancta et corpore et spiritu. Ambæ enim sunt sanctæ in Domino: hæc quidem ut uxor, illa vero ut virgo. Ad eos autem pudore afficiendos et reprimendos, qui sunt proclives ad secundas nuptias, apte Apostolus alto quodam tono eloquitur; inquit enim: “Ecce, omne peccatum est extra corpus; qui autem fornicatur, in proprium corpus peccat.” Si quis autem matrimonium audet dicere fornicationem, rursus, legem et Dominum insectans, maledictis impetit. Quemadmodum enim avaritia et plura habendi cupiditas dicitur fornicatio, ut quæ adversetur sufficientiæ: et ut idololatria est ab uno in multos Dei distributio, ita fornicatio est ab uno matrimonio ad plura prolapsio. Tribus enim modis, ut diximus, fornicatio et adulterium sumitur apud Apostolum. De his dicit propheta: “Peccatis vestris venundati estis.” Et rursus: “Pollutus es in terra aliena”: conjunctionem sceleratam existimans, quæ cum alieno corpore facta est, et non cum eo, quod datur in conjugio, ad liberorum procreationem. Unde etiam Apostolus: “Volo, inquit, juniores nubere, filios procreare, domui præesse, nullam dare occasionem adversario maledicti gratia. Jam enim quædam diverterunt post Satanam.” Quin et unius quoque uxoris virum utique admittit; seu sit presbyter, seu diaconus, seu laicus, utens matrimonio citra reprehensionem: “Servabitur autem per filiorum procreationem.” Et rursus Servator dicens Judæos “generationem pravam et adulteram,” docet cos legem non cognovisse, ut lex vult: “sed seniorum traditionem, et hominum præcepta sequentes,” adulterare legem, perinde ac si non esset data vir et dominus eorum virginitatis. Fortasse autem eos quoque innuit esse alienis mancipatos cupiditatibus, propter quas assidue quoque servientes peccatis, vendebantur alienigenis. Nam apud Judæos non erant admissæ communes mulieres: verum prohibitum erat adulterium. Qui autem dicit: “Uxorem duxi, non possum venire,” ad divinam cœnam, est quidem exemplum ab eos arguendos, qui propter voluptates abscedunt a divino mandato: alioquin nec qui justi fuere ante adventum, nec qui post adventum uxores duxerunt, servabuntur, etiamsi sint apostoli. Quod si illud attulerint, quod propheta quoque dicit: “Inveteravi inter omnes inimicos meos,” per inimicos peccata intelligant. Unum quoddam autem est peccatum, non matrimonium, sed fornicatio: alioqui generationem quoque dicunt peccatum, et creatorem generationis.





Book III
Chapter 11


Book III
Chapter 13