Clement of Alexandria



The Stromata

Book III
Chapter 11




Table of Contents

Catalogue of Titles




Logos Virtual Library



Catalogue

Clement of Alexandria (153-217)

The Stromata

Translated by William Wilson

Book III

Chapter 11


His sic ostensis, age Scripturas, quæ adversantur sophistis hæreticis, jam adducamus, et regulam continentiæ secundum logon seu rationem observandam declaremus. Qui vero intelligit, quæ Scriptura cuique hæresi contraria sit, eam tempestive adhibendo refutabit eos, qui dogmata mandatis contraria fingunt. Atque ut ab alto rem repetamus, lex quidem, sicut prius diximus, illud, “Non concupisces uxorem proximi tui,” prius exclamavit ante conjunctam Domini in Novo Testamento vocem, quæ dicit ex sua ipsius persona: “Audivistis legem præcipientem: Non mœchaberis. Ego autem dico: Non concupisces.” Quod enim vellet lex viros uti moderate uxoribus, et propter solam liberorum susceptionem, ex eo clarum est, quod prohibet quidem eum, qui non habet uxorem, statim cum “captiva” habere consuetudinem. Quod si semel desideraverit, ei, cum tonsa fuerit capillos, permittere ut lugeat triginta diebus. Si autem ne sic quidem emarcescat cupiditas, tunc liberis operam dare, cum quæ dominatur impulsio, probata sit præfinito tempore consentanea rationi appetitio. Unde nullum ex veteribus ex Scriptura ostenderis, qui cum prægnante rem habuerit: sed postquam gestavit uterum, et postquam editum fetum a lacte depulit, rursus a viris cognitas fuisse uxores. Jam hunc scopum et institutum invenies servantem Moysis patrem, cum triennium post Aaronem editum intermisisset, genuisse Moysem. Et rursus Levitica tribus, servans hanc naturæ legem a Deo traditam, aliis numero minor ingressa est in terram promissam. Non enim facile multiplicatur genus, cum viri quidem seminant, legitimo juncti matrimonio; exspectant autem non solum uteri gestationem, sed etiam a lacte depulsionem. Unde merito Moyses, quoque Judæos paulatim provehens ad continentiam, cum “tribus diebus” deinceps consequentibus a venerea voluptate abstinuissent, jussit audire verba Dei. “Nos ergo Dei templa sumus, sicut dixit propheta: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero eorum Deus, et ipsi erunt meus populus,” si ex præceptis vitam instituamus, sive singuli nostrum, sive tota simul Ecclesia. “Quare egredimini e medio ipsorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tangatis; et ego vos suscipiam, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.” Non ab iis, qui uxores duxerunt, ut aiunt, sed a gentibus, quæ adhuc vivebant in fornicatione, præterea autem a prius quoque dictis hæresibus, ut immundis et impiis, prophetice nos jubet separari. Unde etiam Paulus quoque verba dirigens ad eos, qu ierant iis, qui dicti sunt, similes: “Has ergo promissiones habete, inquit, dilecti: mundemus corda nostra ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctitatem in timore Dei. Zelo enim vos zelo Dei; despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.” Et Ecclesia quidem alii non jungitur matrimonio, cum sponsum habeat: sed unusquisque nostrum habet potestatem ducendi, quamcunque velit, legitimam uxorem, in primis, inquam, nuptiis. “Vereor autem, ne sicut serpens seduxit Evam in astutia, corrumpantur sensus vestri a simplicitate, quæ in Christo est,” pie admodum et doctoris instar dixit Apostolus. Quocirca admirabilis quoque Petrus: “Charissimi, inquit, obsecro vos tanquam advernas et peregrinos, abstinete vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, conversationem vestram inter gentes habentes bonam: quoniam sic est voluntas Dei, ut bene facientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam; quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed ut servi Dei.” Similiter etiam scribit Paulus in Epistola ad Romanos: “Qui mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in ipso? Quoniam vetus homo noster simul est crucifixus, ut destruatur corpus peccati,” usque ad illud: “Neque exhibete membra vestra, arma injustitiæ peccato.” Atque adeo cum in hunc locum devenerim, videor mihi non esse prætermissurus, quin notem, quod eumdem Deum per legem et prophetas et Evangelium prædicet Apostolus. Illud enim: “Non concupisces,” quod scriptum est in Evangelio, legi attribuit in Epistola ad Romanos, sciens esse unum eum, qui prædicavit per legem et prophetas, Patrem, et qui per ipsum est annuntiatus. Dicit enim: “Quid dicemus? Lex estne peccatum? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem. Concupiscentiam enim non cognovissem, nisi lex diceret: Non concupisces.” Quod si ii, qui sunt diversæ sententiæ, repugnantes, existiment Paulum verba sua dirigentem adversus Creatorem, dixisse ea, quæ deinceps sequuntur: “Novi enim, quod non habitat in me, hoc est, in carne mea, bonum”; legant ae, quæ prius dicta sunt; et ea, quæ consequuntur. Prius enim dixit: “Sed inhabitans in me peccatum”; propter quod consentaneum erat dicere illud: “Non habitat in carne mea bonum.” Consequenter subjunxit: “Si autem quod nolo, hoc ego facio, non utique ego id operor, sed quod inhabitat in me peccatum”: quod “repugnans,” inquit, “legi” Dei et “mentis meæ, captivat me in lege peccati, quæ est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?” Et rursus (nunquam enim quovis modo juvando defatigatur) non veretur veluti concludere: “Lex enim spiritus liberavit me a lege peccati et mortis”: quoniam “per Filium Deus condemnavit peccatum in carne, ut justificatio legis impleatur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, seal secundum spiritum.” Præter hæc adhuc declarans ea, quæ prius dicta sunt, exclamat: “Corpus quidem mortuum propter peccatum”: significans id non esse templum, sed sepulcum animæ. Quando enim sanctificatum fuerit Deo, “Spiritus ejus,” infert, “qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui vivificabit etiam mortalia vestra corpora, per ejus Spiritum, qui habitat in vobis.” Rursus itaque voluptaxios increpans, illa adjicit: “Prudentia enim carnis, mors; quoniam qui ex carne vivunt, ea, quæ sunt carnis, cogitant; et prudentia carnis est cum Deo gerere inimicitias; legi enim Dei non subjicitur. Qui autem sunt in carne,” non ut quidam decernunt, “Deo placere non possunt,” sed ut prius diximus. Deinde ut eos distinguat, dicit Ecclesiæ: “Vos autem non estis in carne, sed in spiritu, si quidem spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem spiritum Christi non habet, is non est ejus. Si autem Christus in vobis, corpus quidem est mortuum per peccatum, spiritus autem vivus per justitiam. Debitores itaque sumus, fratres, non carni, ut secundum carnem vivamus. Si enim secundum carnem vivitis, estis morituri: si vero spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Quicunque enim spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.” Et adversus nobilitatem et adversus libertatem, quæ exsecrabiliter ab iis, qui sunt diversæ sententiæ, introducitur, qui de libidine gloriantur, subjungit dicens: “Non enim accepistis spiritum servitutis rursus in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba Pater”; hoc est, ad hoc accepimus, ut cognoscamus eum, quem oramus, qui est vere Pater, qui rerum omnium solus est Pater, qui ad salutem erudit et castigat ut pater, et timorem minatur.





Book III
Chapter 10


Book III
Chapter 12